monumenta.ch > Hieronymus > sectio 8 > sectio 6 > 5 > sectio 2 > Ioannes, 14 > bsbClm6343.36 > sectio 24 > sectio 65

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Spiritu Sancto, 3, 10, 65
Quaero tamen cur si non dubitatur per Spiritum sanctum nos renasci, dubitetur de Spiritu sancto nos nasci; cum ipse Dominus Iesus de Spiritu sancto et natus sit et renatus? Quem si natum de Spiritu sancto confitemini , quia non potestis negare: renatum autem negatis; magna insipientia, ut quod singulare Dei est, confiteamini: quod commune est hominum, denegetis. Et ideo bene vobis dicitur quod Iudaeis dictum est: Si terrena vobis dixi, et non creditis; quomodo si dixero vobis coelestia credetis ?